라틴어 문장 검색

"Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti per pecuniam possideri;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 9:11)
pecunias et libertates servis et ante dono datas, sed ideo tunc largius quia tenui iam re familiari et instantibus creditoribus testamento diffideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장6)
ex publica pecunia populi iussu in Capitolio Iovi donum posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 215:2)
si duellum quod cum rege Antiocho sumi populus iussit, id ex sententia senatus populique Romani confectum erit, tum tibi, Iuppiter, populus Romanus ludos magnos dies decem continues faciet, donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de pecunia, quantam senatus decreverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 14:2)
alii a promontorio Lacinio, quod Iunoni Thetis dono dederat, quod ante Troicum bellum conlaticia pecunia reges populique fecerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5523)
pondere ab singulis auri accepto aestimatoque ut pecuniae solverentur, crateram auream fieri placuit quae donum Apollini Delphos portaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 292:1)
auctaque ea invidia est ad plebem quod tributum etiam in stipendium militum conlatum est, cum, si spreta gloria fuisset captivae pecuniae in aerarium inlatae, et militi tum donum dari ex praeda et stipendium militare praestari potuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 664:1)
vovit in eadem verba consul praeeunte maximo pontifice quibus antea quinquennalia vota suscipi solita erant, praeterquam quod tanta pecunia quantam tum cum solveretur senatus censuisset, ludos donaque facturum vovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 93:1)
decemvirorum monitu decretum est Iovi primum donum fulmen aureum pondo quinquaginta fieret et Iunoni Minervaeque ex argento dona darentur et Iunoni reginae in Aventino Iunonique Sospitae Lanuvii maioribus hostiis sacrificaretur matronaeque pecunia conlata, quantum conferre cuique commodum esset, donum Iunoni reginae in Aventinum ferrent lectisterniumque fieret, et ut libertinae et ipsae, unde Feroniae donum daretur, pecuniam pro facultatibus suis conferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 18:1)
est animus tibi rerumque prudens et secundis temporibus dubiisque rectus, vindex avarae fraudis et abstinens ducentis ad se cuncta pecuniae, consulque non unius anni, sed quotiens bonus atque fidus iudex honestum praetulit utili, reiecit alto dona nocentium voltu, per obstantis catervas explicuit sua victor arma.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 912)
vel pecunia est haec, si venditurus fabricavit, vel gloria, si laboravit in nomen, vel religio, si donum templo paravit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 6:3)
ibi et civitas novis honoribus veteres regis honores auxit, et rex ad id quod sacrum Apollinis agrum grandi quondam pecunia redemerat iis, tum quoque, ne sine aliqua munificentia praeteriret civitatem sociam atque amicam, decem talenta argenti dono dedit et decem milia medimnum frumenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 511:2)
ut det mihi speluncam Machpela, quam habet in extrema parte agri sui. Pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulcri".
그가 자기의 밭머리에 있는 막펠라 동굴을 나에게 양도하게 해 주십시오. 값은 드릴 만큼 다 드릴 터이니, 여러분 앞에서 그것을 나에게 묘지로 양도하게 해 주십시오.” (불가타 성경, 창세기, 23장9)
et locutus est ad Ephron, audiente populo terrae: "Quaeso, ut audias me. Dabo pecuniam pro agro; suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo".
그곳 주민들이 듣는 데에서 에프론에게 말하였다. “제발 그대가 나의 말을 들어 주기를 바랍니다. 밭 값을 드릴 터이니 받아 주십시오. 그래야 죽은 내 아내를 거기에 안장할 수 있겠습니다.” (불가타 성경, 창세기, 23장13)
Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores.
아브라함은 에프론의 말에 따라, 히타이트 사람들이 듣는 데에서 에프론이 밝힌 가격 은 사백 세켈을 상인들 사이에 통용되는 무게로 달아 내어 주었다. (불가타 성경, 창세기, 23장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION